- ASCALAPHUS
- ASCALAPHUSAcherontis et Orphnes Avernalis Nymphae fil. postea a Proserpina in bubonem commutatus. Nam, post raptam a Plutone Proserpinam, cum Ceres filiae suae reditum a Iove eâ lege impertrâsset, si nihil cibi apud inferos gustâsset, Ascalaphus eam prodidit, quod 7. grana mali Punici ab arbore decerpti comedisset. Indignata itaque Proserpina convertit eum in bubonem, aveni funestam et rerum tristium semper praenunciam. Ovid. Met. l. 5. v. 543.Ingemuit Regina Erebi, testemque profanamFecit avem; sparsumque caput Phlegethontide lymphâIn rostrum et plumas et grandia lumina vertit.Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis,Inque caput crescit longosque reflectitur ungues,Vixque movet natas per inertia brachia pennas,Foedaque fit volucris venturi nuntia luctûsIgnavus bubo, dirum mortalibus omen.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.